The Boston Post

Logotypus.
The Boston Post, 16 Ianuarii 1919

The Boston Post fuit diarium quotidianum late in Nova Anglia plus quam centum annos perlectum, antequam anno 1956 edi desiit. Conditum est mense Novembris 1831 a Carolo G. Greene et Gulielmo Beals, egregiis negotiatoribis Bostoniensibus.[1] Eduinus Grozier diarium anno 1891 emit, et ante 1911, maximum diarium in Nova Anglia aedificaverat, quod Ricardo filio anno 1924 legavit. A Groziero minore rectum, unum e maximis diariis in Civitatibus Foederatis factum est. Fastigio gratiae annis 1930, plus quam decies centena milia hominum id constanter legebant. Eodem autem tempore, Grozierus perpetuam animi debilitatem pati coepit, uxore partu mortua.

  1. The Encyclopædia Britannica: A Dictionary of Arts, Sciences, Literature and General Information (Novi Eboraci: Encyclopædia Britannica 1911), 19: 567.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy